Aristides
ch. 1
Ar.1.1
Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis
fere fuit Themistocli atque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt inter se.
Ar.1.2
in his autem
cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem
quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa
exilio decem annorum multatus est.
Ar.1.3
qui quidem cum
intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse,
cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret
aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus
duceretur.
Ar.1.4
cui ille respondit se ignorare Aristiden,
sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut
praeter ceteros Iustus appellaretur.
Ar.1.5
hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam
Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam
erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
ch. 2
Ar.2.1
Interfuit autem pugnae navali apud Salamina,
quae facta est prius quam poena liberaretur. idem
praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio,
quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est.
Ar.2.2
neque aliud est ullum huius in re militari
illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae
vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod
huius aequitate factum est, cum in communi classe
esset Graeciae simul cum Pausania [quo duce Mardonius erat fugatus], ut summa imperii maritimi ab
Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses:
Ar.2.3
namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. tum autem et intemperantia Pausaniae et
iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates
Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent
et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.
ch. 3
Ar.3.1
Quos quo facilius repellerent, si forte bellum
renovare conarentur, ad classes aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque civitas
daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque
arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis
Delum sunt collata: id enim commune aerarium esse
voluerunt. quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est.
Ar.3.2
hic qua fuerit abstinentia, nullum
est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur
vix reliquerit.
Ar.3.3
quo factum est ut filiae eius publice
alerentur et de communi aerario dotibus datis collocarentur. decessit autem fere post annum quartum
quam Themistocles Athenis erat expulsus.